AURIS

AURIS
AURIS
oboedientiae symbolum et servitutis, ut vidimus supra, ubi de Aurem perforandi ritu. Eandem Memoriae consecratam, refert Servius: quod de ima eius parte Plinius habet, unde Aures tangendi vellendique mos, de quo ibid. Sic autem is, l. 11. c. 45. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes attestamur. Sed et eiusdem partis contrectatio benevolentiam, quâ parentes nos prosequimur, auditûs sensu animis nostris inseri monet, sicut Clemens Alexandr. l. 5. Strom. exposuit. Quanobrem olim mos fuit, ut pueri Patres oscularentur, atreptis utrinque auribus, quod osculi genus Polluci l. 10. χύτρα, i. c. olla dicitur: quia caput auribus veluti ansatum est. Tibull. l. 2. El. 5. v. 91.
Et fetus matrona dabit, natusque parenti
Oscula comprensis auribus eripiet.
Plautus in Asinar. Actu 3. Sc. 3. v. 77.
Prehende auriculis, compara labella cum labellis.
More inde ad alios translatô. Namque et a senibus pueros eôdem Osculi genere exceptos esse, videbim us infra, ubi de Osculo. Et inter iuvenes puellasque idem viguisse, ex Theocrito Ο῾δοιπόροις discimus:
Οὐκ ἔραμ᾿ Α᾿λκιππας, ὅτι με τρὰν διὰ ἐφίλασε
τῶν ὠτῶν κατελοῖσ᾿ ὅκα οἱ τὰν φάςςαν ἔδωκα.
Non amo Alcippem, quoniam me non osculata est
Auribus prehensis, cum ei palumbem donâssem etc.
Vide Canterium l. 6. c. 25. Lil. Gregorium Giraldum Syntagm. 1. Deorum Gentil. Hadr. Iunium Animadversorum l. 4. c. 12. Iac. Dalechampium ad Plinium d. l. Aurium vero nota compendiaria, haec fuit ε 3. Non enim Astronomi solum, sed et Medici veteres suas habuêre notas, quibus corporis membra compendiose significabant, quarum pleraeque in antiquis Graecorum libris, Hippocratis et aliorum, reperiuntur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1238. De earum ornamentis, dictum aliquid ubi supra, plura vero infra reperies; voce Inauris, ubi et de auris partibus. Neque vero luxui solum, sed et poenae, illae obnoxiae. Namque Aurium abscissio et incisio, olim inter poenas fuit LL. receptas. Templorum namque et rerum sacrarum direptoribus, aures findebantur LL. Saxonum. Additio ad eas tit. 12. Qui Fanum effregerit ---- finduntur aures eius et castratur etc. Eâdem poenâ mulctabantur servi fugitivi. Gregorius Turonens. Histor. l. 5. c. 48. de Leudaste servo facto: Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non posset, auris incisione multatur, Vide eundem l. 9. c. 38. et Aimoinum l. 3. c. 43. Sed et fures omnes poenâ hâc affici consuevêre, ut patet ex Stabilimentis S. Ludovici l. 1. c. 29. Illi item, qui in vineis damna faciebant, uti statuitur in Charta Communiae Bituric. A. C. 1181. et in Consuetud. Municip. Bellaci MS. ab Adelberto III. Comine Marchiae, apud Car. du Fresne. Idem fiebat Edictô Casimiri Poloniae Regis A. C. 1368. illi, qui in curia Militis minutas quascumque res abstulisset. Neque in furtis modo, sed etiam aliis delictis, eandem poenam statutam observare est, ex Statutis Henrici V. Regis Angliae: tempore guerrae, quod exstat apud Nic. Uptonum de Militari officio l. 4. p. 140. in Edicto Philippi Pulchri de Duellis artic. 6. apud Cowellum l. 4. tit. 18. §. 47. 49 etc. Ad maiores vero Iustitiarios Aurium abscissionem pertinuisse, annotant Consuetudines Silvanectenses Art. 106. Andegav. Art. 148. et Iuliodun. c. 39. art. 12. apud eundem Glossar. Nec omittendus Aegyptiorum mos sacer, qui oculos et Aures ex pretiosa materia effictos in Templis dedicando, hôc hieroglyphicô omniscientiam Dei adumbratum ivêre, ut infra dicemus, ubi de Oculis. Nec omina captantium, qui Deô, quem consultum volebant, ad aurem interrogatô, dein aures manibus obturantes exiêre extra fanum, ibique manibus ab utraque aure remotis, quam primam audivêre vocem, eam pro oraculo habuêre, ut videbimus voce Omen. Vide quoque Otomegali. Quô pactô vero Aures munierint luctaturi, dicemus voce Pugil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Auris — steht für: Toyota Auris, Automodell des Herstellers Toyota Auris (Isère), Gemeinde in Frankreich Auris (Band), österreichische Band Auris (Schiff), der weltweit erste Tanker mit Gasturbinenantrieb Diese Seite ist …   Deutsch Wikipedia

  • Auris — Saltar a navegación, búsqueda Auris País …   Wikipedia Español

  • Auris — Auris, dative and ablative form of Aurum, meaning gold in Latin, can refer to any of the following:* Toyota Auris * Auris, Isère, a town in France * Auris (snail), a land snail …   Wikipedia

  • Auris — (lat.), das Ohr …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Auris — (lat.), das Ohr …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Auris — 45° 02′ 50″ N 6° 05′ 15″ E / 45.0472222222, 6.0875 …   Wikipédia en Français

  • Auris — A̲u̲|ris [aus lat. auris = Ohr] w; , ...res: anatom. Bez. für: Ohr. A̲u̲|ris ex|tẹrna: “äußeres Ohr“, Ohrmuschel und äußerer Gehörgang. A̲u̲|ris intẹrna: „Innenohr“, Labyrinth, eigentliches Sinnesorgan des Ohres (besteht aus dem Vestibulum, den …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Auris — pusiausvyros ir klausos organas statusas T sritis jutimo organai atitikmenys: lot. Auris; Organum vestibulocochleare ryšiai: platesnis terminas – jutimo organai siauresnis terminas – būgno ertmė siauresnis terminas – išorinė ausis siauresnis… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Auris — pusiausvyros ir klausos organas statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Auris; Organum vestibulocochleare ryšiai: platesnis terminas – jutimo organai siauresnis terminas – išorinė ausis siauresnis terminas –… …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Auris — ausis statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Auris ryšiai: platesnis terminas – kaukolė …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”